- ITONIA
- ITONIAcogn. Minervae, a loco Boeotia celebri eius cultu, quem inter PHeras et Larissam locat Paus. Aoniam urbem a vicinitate appellat Stat. Theb. l. 2. v. 721.——— sive Aonia divertis Ithone.Scholiastes Callimachi Hymno in Cicer. Thessaliae adscribit. Nisi malis aliam urbem in Boeotia aliam in Thessalia, utramque eiusdem nominis eidkemque Numini sacram statuere, quo Strabo nos ducit l. 9. Fanum autem if fuit clarissimum, in quod proin pressi malis Boeotii confugêrunt, velut ab adversa cum Agesilao pugna, Paus. l. 3. Agesilaus, Thebanis et eorum auxiliis superatis, per Boeotios sibi viam fecit. Ipsi quidem Boeotii e praelio in Minervae Itoniae confugêrunt. Etiam diedicatis spoliis, ut a Pyrrho factum menorat Idem l. 1. Pyrrhi victoriam declarant Gallorum scuta in Itoniae Pallasis fano, cum Epigr.Hos tibi Gallorum clypees Rex donat, Itoni,Pyrrhus ab audaci rapta tropaea manu.Ubi Itonis Minerva appellatur, imitatione Baxxhylidis, Lutatio notati, ad Stat. l. c. Sed et Ludi s. Certamina ibidem Deae celebrabantur. Callimach. ubi supra,Η῏νθον Ι᾿τωνιάδος μιν Α᾿θαναίας ἐπ ἄεθλαΟ᾿ρμενίδαι καλέοντες᾿ ἀπ᾿ οὖν ἠρνήσατο μάτηρ etc.Vide Ian. Parrhasium Ep. 55. Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. l. c. et ante utrumque Achillem Statium Comm. in Catulli Epithal. Pelei. et Thetidos. Carm. 64. v. 228.Quod tibi si sancti concesserit Incola Itoni.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.